monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 373

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 373
quantitas non recipit magis et minus; non enim quinque magis quinque sunt quam duo duo, aut idem duo aliis duobus magis duo sunt, aut magis cras duo erunt quam hodie sunt. est autem proprium quantitatis, quod secundum hanc dicimus par et impar, ut qualitatis proprium est, quod secundum hanc dicimus simile atque dissimile, quamvis in diversis rebus utrumque liceat abusive usurpari.